Wednesday, 5 December 2007

Paris University Statutes of 1366

The Parisian Statutes of 1366 show some interesting contraints on students of and lecturers on the Sentences:

Item quod scolares librum Sententiarum audientes noviter primis quatuor annis textum Sententiarum portent vel portari faciant ad scolas bachelarii, a quo Sententias audient, ut textum Sententiarum audiant diligenter.

Item quod legentes Sententias faciant honeste et sine verbis offensivis quibuscunque aut elatis sive scandalosis suas collationes et principia, omni injuria cessante servatoque sibi invicem congruo honore.

Item quod legentes Sententias non tractent questiones aut materias logicas vel philosophicas, nisi quantum textus Sententiarum requiret, aut solutiones argumentorum exigent, sed moveant et tractent questiones theologicas, speculativas vel morales, ad distinctiones pertinentes.

Item quod legentes Sententias legant textum ipsarum ordinate et exponant ad utilitatem auditorum.

Item quod nullus legens Sententias legat questionem suam aut suum principium per quaternum aut alias in scriptis. Non tamen propter hoc inhibemus, quin bachelarius possit portare ad cathedram aliquid ex quo possit, si necesse fuerit, sibi reducere ad memoriam aliquas difficultates questionem suam, aut argumenta seu auctoritates aut ad ipsam questionem aut aliquam expositionem pertinentes.

Item statuimus quod nullus magister aut bachelarius qui Sententias legerit, suam lecturam Sententiarum communicet tradendo stationariis directe vel indirecte, quousque sua lectura fuerit per cancellarium et magistrus predicte facultatis examinata.


(Chartularium Universitatis Parisiensis, vol. III, §1319, pp. 143f.)